Profile

cnoocy: green a-e ligature (Default)
(boing!) Cnoocy Mosque O'Witz

Expand Cut Tags

No cut tags

Date: 2003-06-18 10:15 am (UTC)
Iustinus Marco spd

Cum opus fuerit me rogatiunculas latinas tibi imponere, defui. Me paenitet, sed veris sat latinizasse sine me ;)

Nunc autem debeo commentariunculum scribere.

Haud dubium est quin Lingua Ilpedica sit lingua quaedam constructa a te, et quam belle scribitur! Sed quare nomen Anglicum, Rikchik tanto differt a nomine Latino? Nomina linguarum a me constructarum nonnumquam differunt proprium ab anglicum atque latinum, sed numquam anglicum ab latino, exempli causa: Dúmãdara = Lumandæa = Lumandean (figura Latino-anglica ab ethnonymate Dúmãdai "Lumandaei" derivatur)


Poesin Latinam servo. Sed lectionem contemplari me dolet.

Lectio haud aptum est, nam semper aut reading aut gathering significat... vis potius selectionem, electionem, etc. Fortasse verbum aptissimum esset dilemma.


Proelium cum quoquo deo vel homine qui lectionem cogit.

Hem, fortasse melius scripsisses "cum quoquo sive deo sive homine"... haec quae scrips'ti mihi videtur dicere "Eh, fortasse deus est, fortasse homo... per me licet eum esse et deus et homo." Num Iesum in animo habuisti? ;)


Salix. Gabriela prudentior mihi est.

Ah! Versione Anglica sola lecta credebam te dicere Gabrielam esse nimis te iudice matura, sed versio Latina elucidavit. Semper finxi nomen Latinum alterius mulieris esse Saliciam, sed re vera nulla causa est quin modo Salix sit.


Auctor libri cui nomen "Musica Lacertarum."

Hahahae, sed quid ni "Aqua Rubicunda" vel sim.?


Sine notionibus grandibus vivere possum, sed non sine absurdis.

Optume dictum!



Alteram rogationem meliorem altera habere ipsum oppositio bina est.

Hem, de rebus logicis vix scio, sed fortasse binaria melius diceres.

Memata ... mematibus

Bene videtur, sed... verbum anglicum quod est meme fictum est eo ut sit quasi verbum gene. Opus igitur est verba latina sint similia... sed omnes pro dolor hodierni videntur figura genum proponere, quod mihi turpissimum est.


Quidquid id est: optume scripta et responsa.

Vale.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Most Popular Tags

Style Credit

Page generated Jul. 4th, 2025 06:42 am
Powered by Dreamwidth Studios